- MEGALI tesseracosti (i)
- i MEGALI tesseracostiἡ μεγάλη τεσσαρακοςτὴ, dicitur hodiernis Graecis quatuor ieiuniorum, quae ab illis quotannis celebrantur, primum et maxime sollenne, Paschale videl. quod cum octo duret hebdomadas, harum primâ pisces, ova, lac, caseumque comedendi facultatem habent: unde eam Tyrni vocant, voce corruptâ ex τυρὸς, Caseus. Reliquis vero septem hebdomadibus etiam his abstinere tenentur, nisi quod piscium quaedam genera, sanguine cassa, illis permissa sunt: praeter legumina, oryzam mel, olivas et olera. In Insul. Zacyntho maxima Graecorum pars ab oleo quoque hoc tempore abstinet. Imo non pauci sunt, qui qualibet harum septimanarum integrum triduum omnimodô ieiuniô exigunt, nihil penitus cibi sumentes. Alterum ieiunium annuum, statos dies non habens, Agioi Apostoli, in honorem SS. Apostolorum, dictum, ordiuntur octiduô post Pentecosten. Tertium tis agias Parthenou, τῆς ἁγίας Παρθένου, sanctae Virginis, incipit Kalendis Augusti, et quatuordecim durat dies, quibus nec carne, nec piscibus vescuntur, exceptâ die 6. eius mensis, quâ transfigurationis Christi memoriam celebrant, quam vocant Μεταμορφωσιν τοῦ Σωτῆρος; illô enim die piscium esus illis licitus est. Quemadmodum durante τῆς μεγάλῃ τεσσαροκοςτῇ idem illis licet, die 25. Martii; quô Annuntiationis festum, quod Ε᾿υαγγελισμὸν vocant, apud illos recolitur: ut et Dominicâ Palmarum. Quartum et ultimum, τῶν Χριςτογενῶν vocitatum, incipit quadragesimô ante Nativitatis Festum die, atque eousque durat, sed non adeo rigidum est ac priora, etc. Vide Iac. Sponium Itinerar. Graec.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.